[XXXIV]
[137] Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc
quidem in sermonis genere non possumus - nam ut virtutis a nostris, sic
doctrinae sunt ab illis exempla petenda - septem fuisse dicuntur uno tempore,
qui sapientes et haberentur et vocarentur: hi omnes praeter Milesium Thalen
civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior eisdem temporibus illis aut
cuius eloquentia litteris instructior fuisse traditur quam Pisistrati? Qui primus Homeri
libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia
floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. [138] Quid Pericles?
De cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra voluntatem Atheniensium
loqueretur pro salute patriae severius, tamen id ipsum, quod ille contra
popularis homines diceret, populare omnibus et iucundum videretur; cuius in
labris veteres comici, etiam cum illi male dicerent (quod tum Athenis fieri
licebat), leporem habitasse dixerunt tantamque in eodem vim fuisse, ut in eorum
mentibus, qui audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret. At
hunc non declamator aliqui ad clepsydram latrare docuerat, sed, ut accepimus,
Clazomenius ille Anaxagoras vir summus in maximarum rerum scientia: itaque hic
doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et
urbanis eodem tempore et bellicis rebus. [139] Quid
Critias? Quid Alcibiades? Civitatibus quidem suis non boni, sed
certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus eruditi? Quis Dionem Syracosium doctrinis omnibus expolivit? Non Plato? Atque eum idem ille non linguae solum, verum etiam
animi ac virtutis magister ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit. Aliisne
igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates clarissimum virum
Timotheum Cononis praestantissimi imperatoris filium, summum ipsum imperatorem
hominemque doctissimum? Aut aliis Pythagorius ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio an
summum virum unum omnis Graeciae? Aut Xenophon Agesilaum? Aut Philolaus
Archytam Tarentinum? Aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam
magna vocitata est?
|