[XXXV]
[140] Equidem non arbitror; sic enim video, unam quandam
omnium rerum, quae essent homine erudito dignae atque eo, qui in re publica vellet
excellere, fuisse doctrinam; quam qui accepissent, si eidem ingenio ad
pronuntiandum valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura
dedissent, eloquentia praestitisse. [141] Itaque ipse
Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse]
suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis
elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae
versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit: ille enim turpe sibi ait esse
tacere, cum barbaros, hic autem, cum Isocratem pateretur dicere; itaque ornavit
et inlustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis
exercitatione coniunxit. Neque vero hoc fugit sapientissimum
regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille
et agendi acciperet praecepta et eloquendi. [142] Nunc
sive qui volet, eum philosophum, qui copiam nobis rerum orationisque tradat,
per me appellet oratorem licet; sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam
iunctam habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non impediam; dum modo
hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non
queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse
laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam
quam stultitiam loquacem; [143] sin quaerimus quid unum
excellat ex omnibus, docto oratori palma danda est; quem si patiuntur eundem
esse philosophum, sublata controversia est; sin eos diiungent, hoc erunt
inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in
philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia; quae quamvis
contemnatur ab eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus adferre
videatur." Haec cum Crassus dixisset, parumper et ipse conticuit
et a ceteris silentium fuit.
|