[XXXVII]
[148] Tum Crassus "pervulgatas res requiris" inquit
"et tibi non incognitas, Sulpici: quis enim de isto genere non docuit, non
instituit, non scriptum etiam reliquit? Sed geram morem et ea dumtaxat, quae
mihi nota sunt, breviter exponam tibi; censebo tamen ad eos, qui auctores et
inventores sunt harum sane minutarum rerum, revertendum.
[149] Omnis igitur oratio conficitur ex verbis; quorum primum
nobis ratio simpliciter videnda est, deinde coniuncte. Nam est
quidam ornatus orationis, qui ex singulis verbis est; alius, qui ex continuatis
[coniunctis] constat. Ergo utimur verbis aut eis, quae
propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut
eis, quae transferuntur et quasi alieno in loco conlocantur; aut eis, quae
novamus et facimus ipsi. [150] In propriis igitur est
[verbis] illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque
inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur. Sed in
hoc verborum genere propriorum dilectus est habendus quidam atque is aurium
quodam iudicio ponderandus est; in quo consuetudo etiam bene loquendi valet
plurimum. [151] Itaque hoc, quod vulgo de oratoribus ab
imperitis dici solet "bonis hic verbis," aut "aliquis non bonis
utitur," non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu
iudicatur: in quo non magna laus est vitare vitium, quamquam est magnum, verum
tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, verborum usus et copia
bonorum. [152] Sed quid ipse aedificet orator et in quo
adiungat artem, id esse nobis quaerendum [atque explicandum] videtur.
|