[XXXVIII] Tria
sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque
exornandam orationem: aut inusitatum verbum aut novatum aut translatum.
[153] Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu
cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora
quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum
dignitatem. Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate
Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem"
aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule,
"non rebar" aut "opinabar"; aut alia multa, quibus loco
positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet.
[154] Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso
gignuntur ac fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec: tum pavor sapientiam
omnem mi exanimato expectorat. Num non vis huius me versutiloquas
malitias ... videtis enim et "versutiloquas" et
"expectorat" ex coniunctione facta esse verba, non nata; sed saepe
vel sine coniunctione verba novantur ut "ille senius desertus," ut
"di genitales," ut "bacarum ubertate incurvescere." [155]
Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit inopia
coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebravit. Nam ut
vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad
ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est
inopiae causa, frequentata delectationis. Nam gemmare
vitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt. Quod enim
declarari vix verbo proprio potest, id translato cum est dictum, inlustrat id,
quod intellegi volumus, eius rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo. [156]
Ergo hae translationes quasi mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde
sumas, illae paulo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris
aliquid arcessunt; quarum ego quid vobis aut inveniendi rationem aut genera
ponam?
[XXXIX]
[157] [Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas,
quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum si agnoscitur, delectat, si simile
nihil habet, repudiatur]; sed ea transferri oportet, quae aut clariorem faciunt
rem, ut illa omnia: inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur, noctisque et
nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit,
grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes venti
erumpunt, saevi exsistunt turbines, fervit aestu pelagus: omnia fere, quo
essent clariora, translatis per similitudinem verbis dicta sunt;
[158] aut quo significatur magis res tota sive facti alicuius
sive consili, ut ille, qui occultantem consulto, ne id, quod ageretur,
intellegi posset, duobus translatis verbis similitudine ipsa indicat:
quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo. Non numquam etiam brevitas translatione
conficitur, ut illud "si telum manu fugit": imprudentia teli missi
brevius propriis verbis exponi non potuit, quam est uno significata translato. [159] Hoc in genere
persaepe mihi admirandum videtur quid sit, quod omnes translatis et alienis
magis delectentur verbis quam propriis et suis.
|