[XLII] Est hoc
magnum ornamentum orationis, in quo obscuritas fugienda est; etenim hoc fere
genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata; non est autem in verbo modus hic, sed
in oratione, id est, in continuatione verborum. Ne illa quidem traductio atque
immutatio in verbo quandam fabricationem habet [sed in oratione]: Africa
terribili tremit horrida terra tumultu; [pro Afris est sumpta Africa,] neque
factum est verbum, ut "mare saxifragis undis"; neque translatum, ut
"mollitur mare"; sed ornandi causa proprium proprio commutatum:
desine, Roma, tuos hostis ... et testes sunt campi magni ... Gravis
est modus in ornatu orationis et saepe sumendus; ex quo genere haec sunt,
Martem belli esse communem, Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro vino,
Neptunum pro mari, curiam pro senatu, campum pro comitiis, togam pro pace, arma
ac tela pro bello; [168] quo item in genere et virtutes
et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: "luxuries quam in
domum inrupit," et "quo avaritia penetravit"; aut "fides
valuit, iustitia confecit." Videtis profecto genus hoc totum, cum inflexo
immutatoque verbo res eadem enuntiatur ornatius; cui sunt finitima illa minus
ornata, sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus aliquid aut ex parte
totum, ut pro aedificiis cum parietes aut tecta dicimus; aut ex toto partem, ut
cum unam turmam equitatum populi Romani dicimus; aut ex uno pluris: at Romanus
homo, tamen etsi res bene gesta est corde suo trepidat; aut cum ex pluribus
intellegitur unum: nos sumus Romani, qui fuimus ante Rudini; aut quocumque
modo, non ut dictum est, in eo genere intellegitur, sed ut sensum est.
|