[XLIV]
[173] Hanc diligentiam subsequitur modus etiam et forma
verborum, quod iam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile; versus enim
veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam nobis
esse adhibendos putaverunt: interspirationis enim, non defetigationis nostrae
neque librariorum notis, sed verborum et sententiarum modo interpunctas
clausulas in orationibus esse voluerunt; idque princeps Isocrates instituisse
fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque
aurium causa, quem ad modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris
astringeret. [174] Namque haec duo musici, qui erant quondam
idem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum
numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem. Haec igitur duo,
vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas
pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt.
[175] In quo illud est vel maximum, quod versus in oratione
si efficitur coniunctione verborum, vitium est, et tamen eam coniunctionem sicuti
versum numerose cadere et quadrare et perfici volumus. Neque est ex multis res
una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat, quam quod
ille rudis incondite fundit quantum potest et id, quod dicit, spiritu, non arte
determinat, orator autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam
complectatur et astricto et soluto. [176] Nam cum vinxit
forma et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba neque adligata
sint quasi certa aliqua lege versus neque ita soluta, ut vagentur.
|