[XLV] Quonam igitur
modo tantum munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose dicendi
consequi posse? Non est res tam difficilis quam necessaria; nihil est enim tam
tenerum neque tam flexibile neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam
oratio. [177] Ex hac versus, ex hac eadem dispares numeri
conficiuntur; ex hac haec etiam soluta variis modis multorumque generum oratio;
non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad
usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur; sed ea nos cum iacentia
sustulimus e medio, sicut mollissimam ceram ad nostrum arbitrium formamus et
fingimus. Itaque ut tum graves sumus, tum subtiles, tum medium
quiddam tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus
idque ad omnem aurium voluptatem et animorum motum mutatur et vertitur.
[178] Sed ut in plerisque rebus incredibiliter hoc natura est
ipsa fabricata, sic in oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se
continerent, plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam venustatis.
Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse huius totius
mundi atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque
teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde
sensim ascendat in diversam partem; ut luna accessu et recessu [suo] solis
lumen accipiat; ut eadem spatia quinque stellae dispari motu cursuque
conficiant. [179]
Haec tantam habent vim, paulum ut immutata cohaerere non possint, tantam
pulchritudinem, ut nulla species ne cogitari quidem possit ornatior. Referte
nunc animum ad hominum vel etiam ceterarum animantium formam et figuram. Nullam
partem corporis sine aliqua necessitate adfictam totamque formam quasi
perfectam reperietis arte, non casu.
|