[XLVI] Quid in eis
arboribus? In quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique nisi ad suam
retinendam conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi venusta. Linquamus naturam artisque videamus. [180]
Quid tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, quam prora, quam
puppis, quam antennae, quam vela, quam mali? Quae tamen hanc habent in specie
venustatem, ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inventa esse
videantur. Columnae templa et porticus sustinen; tamen habent non plus
utilitatis quam dignitatis: Capitoli fastigium illud et ceterarum aedium non
venustas, sed necessitas ipsa fabricata est; nam, cum esset habita ratio, quem
ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, utilitatem templi fastigi
dignitas consecuta est; ut, etiam si in caelo Capitolium statueretur, ubi imber
esse non posset, nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur.
[181] Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut
utilitatem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos consequatur;
clausulas enim atque interpuncta verborum animae interclusio atque angustiae
spiritus attulerunt: id inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus
spiritus datus, tamen eum perpetuare verba nolimus; id enim auribus nostris
gratum est [inventum], quod hominum lateribus non tolerabile solum, sed etiam
facile esse posset.
|