[XLVII]
[182] Longissima est igitur complexio verborum, quae volvi
uno spiritu potest; sed hic naturae modus est, artis alius. Nam cum sint numeri
plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Catule,
vester, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum; sed
sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti pedes. Qua re primum ad
heroum nos [dactylici et anapaesti spondi pedem] invitat: in quo impune
progredi licet duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut
similitudinem versus incidamus. "Altae sunt geminae, quibus." Hi tres
[heroi] pedes in principia continuandorum verborum satis decore cadunt.
[183] Probatur autem ab eodem illo maxime paean, qui est
duplex: nam aut a longa oritur, quam tres breves consequuntur, ut haec verba
"desinite, incipite? comprimite," aut a brevibus deinceps tribus,
extrema producta atque longa, sicut illa sunt "domuerant, sonipedes";
atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeane, posteriore finire; est
autem paean hic posterior non syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est
acrius iudicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et brevi et
longa: ut Quid petam praesidi, aut exsequar? Quove nunc ... A quo numero exorsus
est Fannius: "si, Quirites, minas illius." Hunc ille clausulis
aptiorem putat, quas vult longa plerumque syllaba terminari.
|