[XLIX]
[187] Atque haec quidem ab eis philosophis, quos tu maxime
diligis, Catule, dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus
laudandis ineptiarum crimen effugiam." "Quarum tandem?" inquit
Catulus "aut quid disputatione ista adferri potest elegantius aut omnino
dici subtilius?" [188] "At enim vereor,"
inquit Crassus "ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse
videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac
difficiliora videri velle videamur." Tum Catulus "erras," inquit
"Crasse, si aut me aut horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et
pervagata exspectare. Ista, quae dicis, dici volumus; neque tam
dici quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me solum, sed pro his omnibus sine
ulla dubitatione respondeo." [189] "Ego
vero" inquit Antonius "inveni iam, quem negaram in eo, quem scripsi,
libello me invenisse eloquentem. Sed eo te ne laudandi quidem causa
interpellavi, ne quid de hoc tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo
deminueretur." [190] "Hanc igitur" Crassus
inquit "ad legem cum exercitatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime
ornat ac limat, formanda nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti
laboris est, quanti videtur, nec sunt haec rhythmicorum aut musicorum acerrima
norma dirigenda; efficiendum est illud modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur,
ne insistat interius, ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut
conversiones habeat absolutas. Neque semper utendum est
perpetuitate et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda membris
minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt numeris vincienda. [191]
Neque vos paean aut herous ille conturbet: ipsi occurrent orationi; ipsi,
inquam, se offerent et respondebunt non vocati. Consuetudo modo
illa sit scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur eorumque
verborum iunctio nascatur ab proceris numeris ac liberis, maxime heroo aut
paeane priore aut cretico, sed varie distincteque considat. Notatur
enim maxime similitudo in conquiescendo. Et, si primi et
postremi [illi] pedes sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne
circuitus ipse verborum sit aut brevior, quam aures exspectent, aut longior,
quam vires atque anima patiatur.
|