[L]
[192] Clausulas autem diligentius etiam servandas esse
arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio
iudicatur. Nam versus aeque prima et media et extrema pars
attenditur, qui debilitatur, in quacumque est parte titubatum; in oratione
autem pauci prima cernunt, postrema plerique: quae quoniam apparent et intelleguntur,
varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut aurium satietate. [193]
Duo enim aut tres fere sunt extremi servandi et notandi pedes, si modo non
breviora et praecisa erunt superiora; quos aut chorios aut heroos aut alternos
esse oportebit aut in paeane illo posteriore, quem Aristoteles probat, aut ei
pari cretico. Horum vicissitudines efficient, ut neque ei satientur, qui
audient, fastidio similitudinis, nec nos id, quod faciemus, opera dedita facere
videamur. [194] Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu
probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis
atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit
exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset in versum, verba
sequerentur; quanto id facilius in oratione, exercitatione et consuetudine
adhibita, consequemur!
[195] Illud autem ne
quis admiretur, quonam modo haec vulgus imperitorum in audiendo notet, cum in
omni genere tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae.
Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione quae sint in artibus
ac rationibus recta ac prava diiudicant; idque cum faciunt in picturis et in
signis et in aliis operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent
instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum vocumque iudicio;
quod ea sunt in communibus infixa sensibus nec earum rerum quemquam funditus
natura esse voluit expertem. [196] Itaque non solum verbis
arte positis moventur omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim
quisque est qui teneat artem numerorum ac modorum? At in eis si
paulum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione
longius, theatra tota reclamant. Quid,
hoc non idem fit in vocibus, ut a multitudine et populo non modo catervae atque
concentus, sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiciantur?
|