[LI]
[197] Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit inter
doctum et rudem, quam non multum differat in iudicando. Ars enim cum a natura
profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur; nihil
est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces; quibus et
excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad
tristitiam saepe deducimur; quorum illa summa vis carminibus est aptior et
cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo maioribusque
nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque versus indicant;
maxime autem a Graecia vetere celebrata. Quibus utinam
similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus
maluissetis! [198] Verum ut in versu vulgus, si est
peccatum, videt, sic, si quid in nostra oratione claudicat, sentit; sed poetae
non ignoscit, nobis concedit: taciti tamen omnes non esse illud, quod diximus,
aptum perfectumque cernunt. Itaque illi veteres, sicut hodie etiam non nullos
videmus, cum circuitum et quasi orbem verborum conficere non possent, nam id
quidem nuper vel posse vel audere coepimus, terna aut bina aut non nulli
singula etiam verba dicebant; qui in illa infantia naturale illud, quod aures
hominum flagitabant, tenebant tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et
aequalibus interspirationibus uterentur.
|