[LII]
[199] Eui fere, ut potui, quae maxime ad ornatum orationis
pertinere arbitrabar. Dixi enim de singulorum laude verborum, dixi de
coniunctione eorum, dixi de numero atque forma; sed si habitum etiam orationis
et quasi colorem aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres, et
tenuis, non sine nervis ac viribus, et ea, quae particeps utriusque generis
quadam mediocritate laudatur. His tribus figuris insidere quidam
venustatis non fuco inlitus, sed sanguine diffusus debet color.
[200] Tum denique hic nobis orator ita conformandus est et
verbis et sententiis, ut, quem ad modum qui utuntur armis aut palaestra, non
solum sibi vitandi aut feriendi rationem esse habendam putet, sed etiam, ut cum
venustate moveatur, ut ei qui in armorum tractatione versantur, <sic verbis
quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis vero ad gravitatem
orationis utatur>. Formantur autem et verba et sententiae
paene innumerabiliter, quod satis scio notum esse vobis; sed inter
conformationem verborum et sententiarum hoc interest, quod verborum tollitur,
si verba mutaris, sententiarum permanet, quibuscumque verbis uti velis. [201]
Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud
oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis
verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro
autem etiam pervetustis. In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis
levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus
distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
|