[LIII]
[202] Nam et commoratio una in re permultum movet et
inlustris explanatio rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio;
quae et in exponenda re plurimum valent et ad inlustrandum id, quod exponitur,
et ad amplificandum; ut eis, qui audient, illud, quod augebimus, quantum
efficere oratio poterit, tantum esse videatur; et huic contraria saepe
percursio est et plus ad intellegendum, quam dixeris, significatio et distincte
concisa brevitas et extenuatio et huic adiuncta inlusio a praeceptis Caesaris
non abhorrens; [203] et ab re digressio, in qua cum fuerit
delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque
quid sis dicturus et ab eo, quod est dictum, seiunctio et reditus ad propositum
et iteratio et rationis apta conclusio; tum augendi minuendive causa veritatis
supralatio atque traiectio; et rogatio atque huic finitima quasi percontatio
eitioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum
mentis, alia dicentis ac significantis dissimulatio; quae est periucunda, cum
orationis non contentione, sed sermone tractatur; deinde dubitatio, tum
distributio, tum correctio vel ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te
ipso reicias; [204] praemunitio etiam est ad id, quod
adgrediare, et traiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum eis ipsis,
apud quos dicas, deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine
illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel
maxime, saepe autem etiam ad commovendos; [205] personarum
ficta inductio vel gravissimum lumen augendi; descriptio, erroris inductio, ad
hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime movent,
similitudo et exemplum; digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio;
vox quaedam libera atque etiam effrenatio augendi causa; iracundia, obiurgatio,
promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut
superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque
exsecratio. His fere luminibus inlustrant orationem sententiae.
|