[LV] "Quae
quidem te, Crasse, video," inquit Cotta "quod nota esse nobis putes,
sine definitionibus et sine exemplis effudisse." "Ego
vero" inquit Crassus "ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis
esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parvi. [209]
His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui ipse iam
praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere coegit. Sed tamen huius
generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris; usus autem gravissimus et
in hoc toto dicendi studio difficillimus. [210] Quam ob rem
quoniam de ornatu omni orationis sunt omnes, si non patefacti, at certe
commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid maxime deceat in
oratione, videamus. Quamquam id quidem perspicuum est, non omni
causae nec auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum
genus; [211] nam et causae capitis alium quendam verborum
sonum requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum; et aliud dicendi genus
deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud
consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat. Refert
etiam qui audiant, senatus an populus an iudices: frequentes an pauci an
singuli, et quales: ipsique oratores qua sint aetate, honore, auctoritate,
debet videri; tempus, pacis an belli, festinationis an oti. [212]
Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi posse videatur, nisi ut figuram
orationis plenioris et tenuioris et item illius mediocris ad id, quod agemus,
accommodatam deligamus. Ornamentis eisdem uti fere licebit alias contentius, alias
summissius; omnique in re posse quod deceat facere artis et naturae est, scire
quid quandoque deceat prudentiae.
|