[LVI]
[213] Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur. Actio, inquam, in dicendo una dominatur;
sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus
summos saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur,
cum rogaretur quid in dicendo esset primum; huic secundas, huic tertias; quo
mihi melius etiam illud ab Aeschine dictum videri solet; qui cum propter
ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a
Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra
Demosthenem dixerat; qua perlecta petitum ab eo est postridie, ut legeret illam
etiam, quae erat contra ab Demosthene pro Ctesiphonte dicta: quam cum
suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus "quanto"
inquit "magis miraremini, si audissetis ipsum!" Ex
quo satis significavit, quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam
fore putarit actore mutato. [214] Quid fuit in Graccho,
quem tu melius, Catule, meministi, quod me puero tanto opere ferretur? "Quo
me miser conferam? Quo vertam? In Capitoliumne?
At fratris sanguine madet. An domum? Matremne
ut miseram lamentantem videam et abiectam?" Quae sic ab illo esse acta constabat
oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent. Haec
ideo dico pluribus, quod genus hoc totum oratores, qui sunt veritatis ipsius
actores, reliquerunt; imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt.
|