[LVII]
[215] Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas,
sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus;
verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione,
perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea,
quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda.
[216] Omnis enim motus animi suum quendam a natura habet
vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et eius omnis vultus
omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt
pulsae. Nam voces ut chordae sunt intentae, quae ad quemque
tactum respondeant, acuta gravis, cita tarda, magna parva; quas tamen inter
omnis est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa
plura genera, leve asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso,
fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum; [217]
nullum est enim horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur. Hi sunt actori, ut pictori, eiti ad
variandum colores.
|