[LIX]
[220] Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic
verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione,
sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab
scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra; manus autem minus
arguta, digitis subsequens verba, non exprimens; bracchium procerius proiectum
quasi quoddam telum orationis; supplosio pedis in contentionibus aut incipiendis
aut finiendis. [221] Sed in ore sunt omnia, in eo autem ipso
dominatus est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum ne
Roscium quidem magno opere laudabant; animi est enim omnis actio et imago animi
vultus, indices oculi: nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motus
sunt, tot significationes [et commutationes] possit efficere; neque vero est
quisquam qui eadem conivens efficiat. Theophrastus quidem
Tauriscum quendam dicit actorem aversum solitum esse dicere, qui in agendo
contuens aliquid pronuntiaret. [222] Qua re oculorum est
magna moderatio; nam oris non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias
aut ad pravitatem aliquam deferamur; oculi sunt, quorum tum intentione, tum remissione,
tum coniectu, tum hilaritate motus animorum significemus apte cum genere ipso
orationis; est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens esse
debet; oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad
motus animorum declarandos dedit, qua re in hac nostra actione secundum vocem
vultus valet; [223] is autem oculis gubernatur. Atque in eis
omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura data; qua re etiam hac
imperiti, hac vulgus, hac denique barbari maxime commoventur: verba enim
neminem movent nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est
sententiaeque saepe acutae non acutorum hominum sensus praetervolant: accio
quae prae se motum animi fert, omnis movet; isdem enim omnium animi motibus
concitantur et eos isdem notis et in aliis agnoscunt et in se ipsi indicant.
|