[LX]
[224] Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio
partem vox obtinet; quae primum est optanda nobis; deinde, quaecumque erit, ea
tuenda. de quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus, quem ad modum voci
serviatur: equidem tamen magno opere censeo serviendum; sed illud videtur ab
huius nostri sermonis officio non abhorrere, quod, ut dixi paulo ante, plurimis
in rebus quod maxime est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam ad
vocem obtinendam nihil est utilius quam crebra mutatio; nihil perniciosius quam
effusa sine intermissione contentio. [225] Quid, ad auris
nostras et actionis suavitatem quid est vicissitudine et varietate et
commutatione aptius? Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex
Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum,
cum eburneola solitus est habere fistula qui staret occulte post ipsum, cum
contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut
remissum excitaret aut a contentione revocaret." "Audivi me
hercule," inquit Catulus "et saepe sum admiratus hominis cum
diligentiam tum etiam doctrinam et scientiam." [226]
"Ego vero," inquit Crassus "ac doleo quidem illos viros in eam
fraudem in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur et ea in civitate
ratio vivendi posteritati ostenditur, ut eorum civium, quos nostri patres non
tulerunt, iam similis habere cupiamus." "Mitte, obsecro," inquit
"Crasse," Iulius "sermonem istum et te ad Gracchi fistulam
refer; cuius ego nondum plane rationem intellego."
|