[VI]
[20] Ac mea quidem
sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum
magnarum atque artium scientiam consecutus: etenim ex rerum cognitione efflorescat
et redundet oportet oratio. Quae,
nisi res est ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem
et paene puerilem. [21] Neque vero ego
hoc tantum oneris imponam nostris praesertim oratoribus in hac tanta occupatione
urbis ac vitae, nihil ut eis putem licere nescire, quamquam vis oratoris
professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de
re, quaecumque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur. [22] Sed quia non dubito quin hoc plerisque
immensum infinitumque videatur, et quod Graecos homines non solum ingenio et
doctrina, sed etiam otio studioque abundantis partitionem iam quandam artium
fecisse video neque in universo genere singulos elaborasse, sed seposuisse a ceteris
dictionibus eam partem dicendi, quae in forensibus disceptationibus iudiciorum
aut deliberationum versaretur, et id unum genus oratori reliquisse; non
complectar in his libris amplius, quam quod huic generi re quaesita et multum
disputata summorum hominum prope consensu est tributum; [23] repetamque non ab incunabulis nostrae
veteris puerilisque doctrinae quendam ordinem praeceptorum, sed ea, quae
quondam accepi in nostrorum hominum eloquentissimorum et omni dignitate
principum disputatione esse versata; non quo illa contemnam, quae Graeci
dicendi artifices et doctores reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque
sint omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari aut planius
exprimi possint, dabis hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus
summa dicendi laus a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis
anteponam.
|