[VIII]
Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare
Crassum sermonem quendam de studio dicendi intulisse. [30]
Qui cum ita esset exorsus: non sibi cohortandum Sulpicium et Cottam, sed magis
utrumque conlaudandum videri, quod tantam iam essent facultatem adepti, ut non
aequalibus suis solum anteponerentur, sed cum maioribus natu compararentur;
"neque vero mihi quicquam" inquit "praestabilius videtur, quam
posse dicendo tenere hominum [coetus] mentis, adlicere voluntates, impellere
quo velit, unde autem velit deducere: haec una res in omni libero populo
maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit
semperque dominata est. [31] Quid
enim est aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine hominum exsistere
unum, qui id, quod omnibus natura sit datum, vel solus vel cum perpaucis facere
possit? Aut tam iucundum cognitu atque auditu,
quam sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita? aut tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudicum
religiones, senatus gravitatem unius oratione converti? [32] Quid tam porro regium, tam liberale, tam
munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem,
liberare periculis, retinere homines in civitate? Quid
autem tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel tectus ipse esse
possis vel provocare integer vel te ulcisci lacessitus? Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra curiamque meditere,
quid esse potest in otio aut iucundius aut magis proprium humanitatis, quam
sermo facetus ac nulla in re rudis? Hoc
enim uno praestamus vel maxime feris, quod conloquimur inter nos et quod
exprimere dicendo sensa possumus. [33]
Quam ob rem quis hoc non iure miretur summeque in eo elaborandum esse
arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus
ipsis antecellat? Vt vero iam ad illa summa
veniamus, quae vis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare
aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilemque iura describere? [34] Ac ne plura, quae sunt paene
innumerabilia, consecter, comprehendam brevi: sic enim statuo, perfecti
oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et
privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri. Quam ob rem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id
studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei
publicae emolumento esse possitis."
|