[IX]
[35] Tum Scaevola
comiter, ut solebat, "cetera" inquit "adsentior Crasso, ne aut
de C. Laeli soceri mei aut de huius generi aut arte aut gloria detraham; sed
illa duo, Crasse, vereor ut tibi possim concedere: unum, quod ab oratoribus
civitates et initio constitutas et saepe conservatas esse dixisti, alterum,
foro, contione, iudiciis, senatu statuisti oratorem in omni genere sermonis et
humanitatis esse perfectum. [36]
Quis enim tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus ac silvis
dissipatum non prudentium consiliis compulsum potius quam disertorum oratione
delenitum se oppidis moenibusque saepsisse? aut
vero reliquas utilitates aut in constituendis aut in conservandis civitatibus
non a sapientibus et fortibus viris, sed a disertis ornateque dicentibus esse
constitutas? [37] An vero tibi
Romulus ille aut pastores et convenas congregasse aut Sabinorum conubia
coniunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et
sapientia singulari? Quid? In Numa Pompilio, quid? In
Servio Tullio, quid? In ceteris regibus,
quorum multa sunt eximia ad constituendam rem publicam, num eloquentiae vestigium
apparet? Quid? Exactis
regibus, tametsi ipsam exactionem mente, non lingua perfectam L. Bruti esse
cernimus, sed deinceps omnia nonne plena consiliorum, inania verborum videmus? [38] Ego vero si velim et nostrae civitatis
exemplis uti et aliarum, plura proferre possim detrimenta publicis rebus quam
adiumenta, per homines eloquentissimos importata; sed ut reliqua praetermittam,
omnium mihi videor, exceptis, Crasse, vobis duobus, eloquentissimos audisse Ti.
et C. Sempronios, quorum pater, homo prudens et gravis, haudquaquam eloquens,
et saepe alias et maxime censor saluti reipublicae fuit: atque is non accurata
quadam orationis copia, sed nutu atque verbo libertinos in urbanas tribus
transtulit, quod nisi fecisset, rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu
nullam haberemus. At vero eius filii
diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum
civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam accepissent,
ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum eloquentia rem publicam
dissipaverunt.
|