[X]
[39]
Quid? Leges veteres moresque maiorum; quid? Auspicia, quibus ego et tu, Crasse, cum
magna rei publicae salute praesumus; quid? Religiones
et caerimoniae; quid? Haec iura civilia, quae
iam pridem in nostra familia sine ulla eloquentiae et laude versantur, num aut
inventa sunt aut cognita aut omnino ab oratorum genere tractata? [40] Equidem et Ser. Galbam memoria teneo
divinum hominem in dicendo et M. Aemilium Porcinam et C. ipsum Carbonem, quem
tu adulescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in maiorum institutis,
rudem in iure civili; et haec aetas vestra praeter te, Crasse qui tuo magis
studio quam proprio munere aliquo disertorum ius a nobis civile didicisti, quod
interdum pudeat, iuris ignara est. [41]
Quod vero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis seris
monis disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in tuo regno
essemus, non tulissem multisque praeessem, qui aut interdicto tecum
contenderent aut te ex iure manum consertum uocarent, quod in alienas
possessiones tam temere inruisses. [42]
Agerent enim tecum lege primum Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in
iure sua physici vindicarent [ornati homines in dicendo et graves], quibuscum
tibi iusto sacramento contendere non liceret; urgerent praeterea philosophorum
greges iam ab illo fonte et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita,
nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil
de ratione vitae didicisse, nihil omnino quaesisse, nihil scire convincerent;
et cum universi in te impetum fecissent, tum singulae familiae litem tibi
intenderent; [43] instaret Academia,
quae, quicquid dixisses, id te ipsum negare cogeret; Stoici vero nostri
disputationum suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent;
Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum putas esse adiumenta
atque ornamenta dicendi, a se peti vincerent oportere, ac non solum meliora,
sed etiam multo plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus, quam omnis
dicendi magistros scripsisse ostenderent. [44]
Missos facio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum artibus vestra ista
dicendi vis ne minima quidem societate coniungitur. Quam
ob rem ista tanta tamque multa profitenda, Crasse, non censeo; satis id est
magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis,
melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in sententiis
dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio, denique ut prudentibus
diserte, stultis etiam vere videare dicere. Hoc
amplius si quid poteris, non id mihi videbitur orator, sed Crassus sua quadam
propria, non communi oratorum facultate posse.".
|