[XI]
[45] Tum ille
"non sum" inquit "nescius, Scaevola, ista inter Graecos dici et
disceptari solere; audivi enim summos homines, cum quaestor ex Macedonia
venissem Athenas, florente Academia, ut temporibus illis ferebatur, cum eam
Charmadas et Clitomachus et Aeschines obtinebant; erat etiam Metrodorus, qui
cum illis una ipsum illum Carneadem diligentius audierat, hominem omnium in
dicendo, ut ferebant, acerrimum et copiosissimum; vigebatque auditor Panaeti
illius tui Mnesarchus et Peripatetici Critolai Diodorus; [46] multi erant praeterea clari in
philosophia et nobiles, a quibus omnibus una paene voce repelli oratorem a
gubernaculis civitatum, excludi ab omni doctrina rerumque maiorum scientia ac
tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod pistrinum detrudi et
compingi videbam; [47] sed ego neque
illis adsentiebar neque harum disputationum inventori et principi longe omnium
in dicendo gravissimo et eloquentissimo, Platoni, cuius tum Athenis cum
Charmada diligentius legi Gorgiam; quo in libro in hoc maxime admirabar
Platonem, quod mihi [in] oratoribus inridendis ipse esse orator summus
videbatur. Verbi enim controversia iam diu torquet
Graeculos homines contentionis cupidiores quam veritatis. [48] Nam si quis hunc statuit esse oratorem,
qui tantummodo in iure aut in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu
copiose loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse est; neque
enim sine multa pertractatione omnium rerum publicarum neque sine legum, morum,
iuris scientia neque natura hominum incognita ac moribus in his ipsis rebus
satis callide versari et perite potest; qui autem haec cognoverit, sine quibus
ne illa quidem minima in causis quisquam recte tueri potest, quid huic abesse
poterit de maximarum rerum scientia? Sin
oratoris nihil vis esse nisi composite, ornate, copiose loqui, quaero, id ipsum
qui possit adsequi sine ea scientia, quam ei non conceditis? Dicendi enim virtus, nisi ei, qui dicet, ea, quae dicet,
percepta sunt, exstare non potest. [49]
Quam ob rem, si ornate locutus est, sicut et fertur et mihi physicus ille
materies illa fuit physici, de qua dixit, ornatus vero ipse verborum oratoris
putandus est; et, si Plato de rebus ab civilibus controversiis remotissimis
divinitus est locutus, quod ego concedo; si item Aristoteles, si Theophrastus,
si Carneades in rebus eis, de quibus disputaverunt, eloquentes et in dicendo
suaves atque ornati fuerunt, sint eae res, de quibus disputant, in aliis
quibusdam studiis, oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua
loquimur et quaerimus. [50] Etenim
videmus eisdem de rebus ieiune quosdam et exiliter, ut eum, quem acutissimum
ferunt, Chrysippum, disputavisse neque ob eam rem philosophiae non satis
fecisse, quod non habuerit hanc dicendi ex arte aliena facultatem.
|