[XII]
Quid ergo interest aut qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem
et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non
utuntur? Vnum erit profecto, quod ei, qui bene
dicunt, adferunt proprium, compositam orationem et ornatam et artificio quodam
et expolitione distinctam; haec autem oratio, si res non subest ab oratore
percepta et cognita, aut nulla sit necesse est aut omnium inrisione ludatur. [51] Quid est enim tam furiosum, quam verborum
vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec
scientia? Quicquid erit igitur quacumque ex arte,
quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis causam didicerit, dicet
melius et ornatius quam ipse ille eius rei inventor atque artifex. [52] Nam si quis erit qui hoc dicat, esse
quasdam oratorum proprias sententias atque causas et certarum rerum forensibus
cancellis circumscriptam scientiam, fatebor equidem in his magis adsidue
versari hanc nostram dictionem, sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt,
quae ipsi magistri, qui rhetorici vocantur, nec tradunt nec tenent. [53] Quis enim nescit maximam vim exsistere
oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad odium aut ad dolorem incitandis
vel ab hisce eisdem permotionibus ad lenitatem misericordiamque revocandis? Quae nisi qui naturas hominum vimque omnem humanitatis causasque
eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur, penitus perspexerit,
dicendo quod volet perficere non poterit. [54]
Atque totus hic locus philosophorum proprius videtur, neque orator me auctore
umquam repugnabit; sed, cum illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea
solum illi voluerint elaborare, tractationem orationis, quae sine illa scientia
est nulla, sibi adsumet; hoc enim est proprium oratoris, quod saepe iam dixi,
oratio gravis et ornata et hominum sensibus ac mentibus accommodata.
|