[XIII]
[55] Quibus de rebus
Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor; sed vide ne hoc, Scaevola, totum
sit a me: nam ego, quae sunt oratori cum illis communia, non mutuor ab illis,
isti quae de his rebus disputant, oratorum esse concedunt, itaque ceteros
libros artis suae nomine, hos rhetoricos et inscribunt et appellant. [56] Etenim cum illi in dicendo inciderint
loci, quod persaepe evenit, ut de dis immortalibus, de pietate, de concordia,
de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium iure, de aequitate, de
temperantia, de magnitudine animi, de omni virtutis genere sit dicendum,
clamabunt, credo, omnia gymnasia atque omnes philosophorum scholae sua esse
haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem pertinere; [57] quibus ego, ut de his rebus in angulis
consumendi oti causa disserant, cum concessero, illud tamen oratori tribuam et
dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam exsanguique sermone disputant, hic
cum omni iucunditate et gravitate explicet. Haec
ego cum ipsis philosophis [tum] Athenis disserebam; cogebat enim me M.
Marcellus hic noster, qui [nunc aedilis curulis est et] profecto, nisi ludos
nunc faceret, huic nostro sermoni interesset; ac iam tum erat adulescentulus
his studiis mirifice deditus. [58]
Iam vero de legibus constituendis, de bello, de pace, de sociis, de
vectigalibus, de iure civium generatim in ordines aetatesque discriptorum
dicant vel Graeci, si volunt, Lycurgum aut Solonem - quamquam illos quidem
censemus in numero eloquentium reponendos - scisse melius quam Hyperidem aut
Demosthenem, perfectos iam homines in dicendo et perpolitos, vel nostri decem
viros, qui XII tabulas perscripserunt, quos necesse est fuisse prudentis,
anteponant in hoc genere et Ser. Galbae et socero tuo C. Laelio, quos constat
dicendi gloria praestitisse. [59]
Numquam enim negabo esse quasdam partis proprias eorum, qui in his cognoscendis
atque tractandis studium suum omne posuerunt, sed oratorem plenum atque
perfectum esse eum, qui de omnibus rebus possit copiose varieque dicere.
|