[XIV]
Etenim saepe in eis causis, quas omnes proprias esse oratorum confitentur,est aliquid,
quod non ex usu forensi, quem solum oratoribus conceditis, sed ex obscuriore
aliqua scientia sit promendum atque sumendum. [60]
Quaero enim num possit aut contra imperatorem aut pro imperatore dici sine rei
militaris usu aut saepe etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum
scientia; num apud populum de legibus iubendis aut vetandis, num in senatu de
omni rei publicae genere dici sine summa rerum civilium cognitione et
prudentia; num admoveri possit oratio ad sensus animorum atque motus vel
inflammandos vel etiam exstinguendos, quod unum in oratore dominatur, sine
diligentissima pervestigatione earum omnium rationum, quae de naturis humani
generis ac moribus a philosophis explicantur. [61]
Atque haud scio an minus vobis hoc sim probaturus; equidem non dubitabo, quod
sentio, dicere: physica ista ipsa et mathematica et quae paulo ante ceterarum
artium propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa profitentur, inlustrari
autem oratione si quis istas ipsas artis velit, ad oratoris ei confugiendum est
facultatem. [62] Neque enim si
Philonem illum architectum, qui Atheniensibus armamentarium fecit, constat
perdiserte populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est architecti
potius artificio disertum quam oratoris fuisse; nec, si huic M. Antonio pro
Hermodoro fuisset de navalium opere dicendum, non, cum ab illo causam
didicisset, ipse ornate de alieno artificio copioseque dixisset; neque vero
Asclepiades, is quo nos medico amicoque usi sumus tum eloquentia vincebat
ceteros medicos, in eo ipso, quod ornate dicebat, medicinae facultate utebatur,
non eloquentiae. [63] Atque illud est
probabilius, neque tamen verum, quod Socrates dicere solebat, omnis in eo, quod
scirent, satis esse eloquentis; illud verius, neque quemquam in eo disertum
esse posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque sit faciundae ac
poliendae orationis, diserte id ipsum, de quo sciat, posse dicere.
|