[XV]
[64] Quam ob rem, si
quis universam et propriam oratoris vim definire complectique vult, is orator
erit mea sententia hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecumque res inciderit,
quae sit dictione explicanda, prudenter et composite et ornate et memoriter
dicet cum quadam actionis etiam dignitate. [65]
Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui "quaecumque de
re," licet hinc quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet, tamen
illud tenebo, si, quae ceteris in artibus atque studiis sita sunt, orator
ignoret tantumque ea teneat, quae sint in disceptationibus atque usu forensi,
tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab eis, qui tenent,
quae sint in quaque re, multo oratorem melius quam ipsos illos, quorum eae sint
artes, esse dicturum. [66] Ita si
de re militari dicendum huic erit Sulpicio, quaeret a C. Mario adfini nostro
et, cum acceperit, ita pronuntiabit, ut ipsi C. Mario paene hic melius quam
ipse illa scire videatur; sin de iure civili, tecum communicabit, te hominem
prudentissimum et peritissimum in eis ipsis rebus, quas abs te didicerit,
dicendi arte superabit. [67] Sin
quae res inciderit, in qua de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de
modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit, forsitan, si ei sit
visum, - etsi haec quidem nosse debet orator -, cum Sex. Pompeio, erudito
homine in philosophia, communicarit; hoc profecto efficiet ut, quamcumque rem a
quoquo cognoverit, de ea multo dicat ornatius quam ille ipse, unde cognorit. [68] Sed si me audiet, quoniam philosophia in
tris partis est tributa, in naturae obscuritatem, in disserendi subtilitatem,
in vitam atque mores, duo illa relinquamus atque largiamur inertiae nostrae;
tertium vero, quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil oratori, in quo
magnus esse possit, relinquemus. [69]
Qua re hic locus de vita et moribus totus est oratori perdiscendus; cetera si
non didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo, si modo ad
eum erunt delata et ei tradita.
|