[XVI]
Etenim si constat inter doctos, hominem ignarum astrologiae ornatissimis atque
optimis versibus Aratum de caelo stellisque dixisse; si de rebus rusticis
hominem ab agro remotissimum Nicandrum Colophonium poetica quadam facultate,
non rustica, scripsisse praeclare, quid est cur non orator de rebus eis
eloquentissime dicat, quas ad certam causam tempusque cognorit? [70] Est enim finitimus oratori poeta, numeris
astrictior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero ornandi
generibus socius ac paene par; in hoc quidem certe prope idem, nullis ut
terminis circumscribat aut definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa
facultate et copia vagari qua velit. [71]
Nam quod illud, Scaevola, negasti te fuisse laturum, nisi in meo regno esses,
quod in omni genere sermonis, in omni parte humanitatis dixerim oratorem
perfectum esse debere: numquam me hercule hoc dicerem, si eum, quem fingo, me ipsum
esse arbitrarer. [72] Sed, ut solebat
C. Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus, mihi propter eam ipsam causam
minus quam volebat familiaris, sed tamen et doctus et perurbanus, sic sentio
neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit omnibus eis artibus, quae
sunt libero dignae, perpolitus; quibus ipsis si in dicendo non utimur, tamen
apparet atque exstat, utrum simus earum rudes an didicerimus: [73] ut qui pila ludunt, non utuntur in ipsa
lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne
palaestram an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur,
tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non obscurum est; sic in orationibus
hisce ipsis iudiciorum, contionum, senatus, etiam si proprie ceterae non
adhibeantur artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tantum modo in
hoc declamatorio sit opere iactatus an ad dicendum omnibus ingenuis artibus
instructus accesserit."
|