[XVIII]
[80] Tum Antonius
"probas mihi" inquit "ista, Crasse, quae dicis, nec dubito quin
multo locupletior in dicendo futurus sit, si quis omnium rerum atque artium
rationem naturamque comprehenderit; [81]
sed primum id difficile est factu, praesertim in hac nostra vita nostrisque
occupationibus; deinde illud etiam verendum est ne abstrahamur ab hac
exercitatione et consuetudine dicendi populari et forensi. Aliud enim mihi quoddam orationis genus esse videtur eorum
hominum, de quibus paulo ante dixisti, quamvis illi ornate et graviter aut de
natura rerum aut de humanis rebus loquantur: nitidum quoddam genus est verborum
et laetum, et palaestrae magis et olei, quam huius civilis turbae ac fori. [82] Namque egomet, qui sero ac leviter
Graecas litteras attigissem, tamen cum pro consule in Ciliciam proficiscens
venissem Athenas, compluris tum ibi dies sum propter navigandi difficultatem
commoratus; sed, cum cotidie mecum haberem homines doctissimos, eos fere ipsos,
qui abs te modo sunt nominati, cum hoc nescio quo modo apud eos increbruisset,
me in causis maioribus sicuti te solere versari, pro se quisque ut poterat de
officio et de ratione oratoris disputabat. [83]
Horum alii, sicuti iste ipse Mnesarchus, hos, quos nos oratores vocaremus,
nihil esse dicebat nisi quosdam operarios lingua celeri et exercitata; oratorem
autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem, atque ipsam eloquentiam, quod ex
bene dicendi scientia constaret, unam quandam esse virtutem, et qui unam
virtutem haberet, omnis habere easque esse inter se aequalis et paris; ita, qui
esset eloquens, eum virtutes omnis habere atque esse sapientem. Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio longaque a
nostris sensibus abhorrebat. [84]
Charmadas vero multo uberius eisdem de rebus loquebatur, non quo aperiret
sententiam suam; hic enim mos erat patrius Academiae adversari semper omnibus
in disputando; sed cum maxime tamen hoc significabat, eos, qui rhetores nominarentur
et qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque posse quemquam
facultatem adsequi dicendi, nisi qui philosophorum inventa didicisset.
|