[XIX]
[85] Disputabant
contra diserti homines Athenienses et in re publica causisque versati, in quis
erat etiam is, qui nuper Romae fuit, Menedemus, hospes meus; qui cum diceret
esse quandam prudentiam, quae versaretur in perspiciendis rationibus
constituendarum et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo promptus atque
omni abundans doctrina et quadam incredibili varietate rerum atque copia: omnis
enim partis illius ipsius prudentiae petendas esse a philosophia docebat neque
ea, quae statuerentur in re publica de dis immortalibus, de disciplina
iuventutis, de iustitia, de patientia, de temperantia, de modo rerum omnium,
ceteraque, sine quibus civitates aut esse aut bene moratae esse non possent,
usquam in eorum inveniri libellis; [86]
quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores
complecterentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi
nugis - sic enim appellabat - referti essent eorum libri, de civitatibus
instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de
frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus littera nulla in
eorum libris inveniretur. [87] Ipsa
vero praecepta sic inludere solebat, ut ostenderet non modo eos expertis esse
illius prudentiae, quam sibi asciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi
rationem ac viam nosse: caput enim esse arbitrabatur oratoris, ut et ipse eis,
apud quos ageret, talis, qualem se esse optaret, videretur; id fieri vitae
dignitate, de qua nihil rhetorici isti doctores in praeceptis suis
reliquissent; et uti ei qui audirent sic adficerentur animis, ut eos adfici
vellet orator; quod item fieri nullo modo posse, nisi cognosset is, qui
diceret, quot modis hominum mentes et quibus et quo genere orationis in quamque
partem moverentur; haec autem esse penitus in media philosophia retrusa atque
abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent. [88] Ea Menedemus exemplis magis quam
argumentis conabatur refellere; memoriter enim multa ex orationibus Demostheni
praeclare scripta pronuntians docebat illum in animis vel iudicum vel populi in
omnem partem dicendo permovendis non fuisse ignarum, quibus ea rebus
consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam nosse posse.
|