[XX]
[89] Huic respondebat
non se negare Demosthenem summam prudentiam summamque vim habuisse dicendi, sed
sive ille hoc ingenio potuisset sive, id quod constaret, Platonis studiosus
audiendi fuisset, non quid ille potuisset, sed quid isti docerent esse
quaerendum. [90] Saepe etiam in
eam partem ferebatur oratione, ut omnino disputaret nullam artem esse dicendi:
idque cum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri eis
subtiliter, a quibus esset petendum, et adversarios minaciter terrere possemus
et rem gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, quod contra
diceretur, refellere, ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in
rebus omnis oratorum versaretur facultas; et quod consuetudo exercitatioque
intellegendi prudentiam acueret atque eloquendi celeritatem incitaret; tum
etiam exemplorum copia nitebatur. [91]
Nam primum quasi dedita opera neminem scriptorem artis ne mediocriter quidem
disertum fuisse dicebat, cum repeteret usque a Corace nescio quo et Tisia, quos
artis illius inventores et principes fuisse constaret; eloquentissimos autem
homines, qui ista nec didicissent nec omnino scire curassent, is innumerabilis
quosdam nominabat; in quibus etiam, sive ille inridens sive quod ita putaret
atque ita audisset, me in illo numero, qui illa non didicissem et tamen, ut
ipse dicebat, possem aliquid in dicendo, proferebat; quorum ego alterum illi
facile adsentiebar, nihil me didicisse, in altero autem me inludi ab eo aut
etiam ipsum errare arbitrabar. [92]
Artem vero negabat esse ullam, nisi quae cognitis penitusque perspectis et in
unum exitum spectantibus et numquam fallentibus rebus contineretur; haec autem
omnia, quae tractarentur ab oratoribus, dubia esse et incerta; quoniam et
dicerentur ab eis, qui omnia ea non plane tenerent, et audirentur ab eis,
quibus non scientia esset tradenda, sed exigui temporis aut falsa aut certe
obscura opinio. [93] Quid multa? Sic mihi tum persuadere videbatur neque artificium ullum esse
dicendi neque quemquam posse, nisi qui illa, quae a doctissimis hominibus in
philosophia dicerentur, cognosset, aut callide aut copiose dicere; in quibus
Charmadas solebat ingenium tuum, Crasse, vehementer admirari: me sibi
perfacilem in audiendo, te perpugnacem in disputando esse visum.
|