[XXI]
[94] Itaque ego hac
eadem opinione adductus scripsi etiam illud quodam in libello, qui me
imprudente et invito excidit et pervenit in manus hominum, disertos cognosse me
non nullos, eloquentem adhuc neminem, quod eum statuebam disertum, qui posset
satis acute atque dilucide apud mediocris homines ex communi quadam opinione
hominum dicere, eloquentem vero, qui mirabilius et magnificentius augere posset
atque ornare quae vellet, omnisque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent,
fontis animo ac memoria contineret. Id si
est difficile nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus, obruimur
ambitione et foro, sit tamen in re positum atque natura: [95] ego enim, quantum
auguror coniectura quantaque ingenia in nostris hominibus esse video, non
despero fore aliquem aliquando, qui et studio acriore quam nos sumus atque
fuimus et otio ac facultate discendi maiore ac maturiore et labore atque
industria superiore, cum se ad audiendum legendum scribendumque dederit,
exsistat talis orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus, sed etiam
eloquens dici possit; qui tamen mea sententia aut hic est iam Crassus aut, si
quis pari fuerit ingenio pluraque quam hic et audierit et lectitarit et
scripserit, paulum huic aliquid poterit addere."
[96] Hoc loco Sulpicius "insperanti"
inquit "mihi et Cottae, sed valde optanti utrique nostrum cecidit, ut in
istum sermonem, Crasse, delaberemini; nobis enim huc venientibus satis iucundum
fore videbatur, si, cum vos de rebus aliis loqueremini, tamen nos aliquid ex
sermone vestro memoria dignum excipere possemus; ut vero penitus in eam ipsam
totius huius vel studi vel artifici vel facultatis disputationem paene intimam
veniretis, vix optandum nobis videbatur. [97]
Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus essem studio utriusque vestrum, Crassi
vero etiam amore, cum ab eo nusquam discederem, verbum ex eo numquam elicere
potui de vi ac ratione dicendi, cum et per me ipsum egissem et per Drusum saepe
temptassem; quo in genere tu, Antoni, vere loquar - numquam mihi percontanti
aut quaerenti aliquid defuisti et persaepe me, quae soleres in dicendo
observare, docuisti. [98] Nunc,
quoniam uterque vestrum patefecit earum ipsarum rerum aditum, quas quaerimus,
et quoniam princeps Crassus eius sermonis ordiendi fuit, date nobis hanc
veniam, ut ea, quae sentitis de omni genere dicendi, subtiliter persequamini;
quod quidem si erit a vobis impetratum, magnam habebo, Crasse, huic palaestrae
et Tusculano tuo gratiam et longe Academiae illi ac Lycio tuum hoc suburbanum
gymnasium anteponam."
|