[XXIII]
[105] "Quem tu
mihi" inquit Mucius "Staseam, quem Peripateticum narras? Gerendus est tibi mos adulescentibus, Crasse, qui non Graeci
[alicuius] cotidianam loquacitatem sine usu neque ex scholis cantilenam
requirunt, sed ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo atque ex eo,
qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperi et
gloriae sit consilio linguaque princeps, cuius vestigia persequi cupiunt, eius
sententiam sciscitantur. [106]
Equidem te cum in dicendo semper putavi deum, tum vero tibi numquam eloquentiae
maiorem tribui laudem quam humanitatis; qua nunc te uti vel maxime decet neque
defugere eam disputationem, ad quam te duo excellentes ingeniis adulescentes
cupiunt accedere." [107]
"Ego vero" inquit "istis obsequi studeo neque gravabor breviter
meo more, quid quaque de re sentiam, dicere. Ac
primum illud - quoniam auctoritatem tuam neglegere, Scaevola, fas mihi non esse
puto - respondeo, mihi dicendi aut nullam artem aut pertenuem videri, sed omnem
esse contentionem inter homines doctos in verbi controversia positam. [108] Nam si ars ita definitur, ut paulo ante
euit Antonius, ex rebus penitus perspectis planeque cognitis atque ab opinionis
arbitrio seiunctis scientiaque comprehensis, non mihi videtur ars oratoris esse
ulla; sunt enim varia et ad vulgarem popularemque sensum accommodata omnia
genera huius forensis nostrae dictionis. [109]
Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab
hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus
inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri -, non
intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari
opinione ars esse videatur. Sed
sive est ars sive artis quaedam similitudo, non est ea quidem neglegenda; verum
intellegendum est alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse maiora."
|