[XXIV]
[110] Tum Antonius
vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ei
solerent, qui omnem vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut
plerique philosophi facerent, repudiaret. "Sed
existimo" inquit "gratum te his, Crasse, facturum, si ista eueris
quae putas ad dicendum plus quam ipsam artem posse prodesse." [111] "Dicam equidem, quoniam institui,
petamque a vobis," inquit "ne has meas ineptias efferatis; quamquam
moderabor ipse, ne ut quidam magister atque artifex, sed quasi unus ex
togatorum numero atque ex forensi usu homo mediocris neque omnino rudis videar
non ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem vestrum incidisse. [112] Equidem cum peterem magistratum, solebam
in prensando dimittere a me Scaevolam, cum ita ei dicerem, me velle esse
ineptum, id erat, petere blandius, quod, nisi inepte fieret, bene non posset
fieri; - hunc autem esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum
esse me minime vellem - quem quidem nunc mearum ineptiarum testem et
spectatorem fortuna constituit: nam quid est ineptius quam de dicendo dicere,
cum ipsum dicere numquam sit non ineptum, nisi cum est necessarium?" [113] "Perge vero," inquit
"Crasse," Mucius; "istam enim culpam, quam vereris, ego
praestabo."
|