[XXV]
"Sic igitur" inquit "sentio," Crassus "naturam primum
atque ingenium ad dicendum vim adferre maximam; neque vero istis, de quibus
paulo ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et viam, sed
naturam defuisse; nam et animi atque ingeni celeres quidam motus esse debent,
qui et ad excogitandum acuti et ad explicandum ornandumque sint uberes et ad
memoriam firmi atque diuturni; [114]
et si quis est qui haec putet arte accipi posse, - quod falsum est; praeclare
enim res se habeat, si haec accendi aut commoveri arte possint; inseri quidem
et donari ab arte non possunt; omnia sunt enim illa dona naturae - quid de illis
dicam, quae certe cum ipso homine nascuntur, linguae solutio, vocis sonus,
latera, vires, conformatio quaedam et figura totius oris et corporis? [115] Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos
limare non possit - neque enim ignoro, et quae bona sint, fieri meliora posse
doctrina, et, quae non optima, aliquo modo acui tamen et corrigi posse -, sed
sunt quidam aut ita lingua haesitantes aut ita voce absoni aut ita vultu
motuque corporis vasti atque agrestes, ut, etiam si ingeniis atque arte
valeant, tamen in oratorum numerum venire non possint; sunt autem quidam ita in
eisdem rebus habiles, ita naturae mulieribus ornati, ut non nati, sed ab aliquo
deo ficti esse videantur. [116]
Magnum quoddam est onus atque munus suscipere atque profiteri se esse, omnibus
silentibus, unum maximis de rebus magno in conventu hominum audiendum; adest
enim fere nemo, quin acutius atque acrius vitia in dicente quam recta videat;
ita quicquid est, in quo offenditur, id etiam illa, quae laudanda sunt, obruit.
[117] Neque haec in
eam sententiam disputo, ut homines adulescentis, si quid naturale forte non
habeant, omnino a dicendi studio deterream: quis enim non videt C. Coelio,
aequali meo, magno honori fuisse, homini novo, illam ipsam, quamcumque adsequi
potuerat, in dicendo mediocritatem? Quis
vestrum aequalem, Q. Varium, vastum hominem atque foedum, non intellegit illa
ipsa facultate, quamcumque habuit, magnam esse in civitate gratiam consecutum?
|