[XXVI]
[118] Sed quia de
oratore quaerimus, fingendus est nobis oratione nostra detractis omnibus vitiis
orator atque omni laude cumulatus. Neque
enim, si multitudo litium, si varietas causarum, si haec turba et barbaria
forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos hoc, quod
quaerimus, omittemus. Itaque in eis artibus,
in quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera quaedam
oblectatio, quam diligenter et quam prope fastidiose iudicamus! Nullae enim lites neque controversiae sunt, quae cogant homines
sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti. [119] Est igitur oratori diligenter
providendum, non uti eis satis faciat, quibus necesse est, sed ut eis
admirabilis esse videatur, quibus libere liceat iudicare; ac, si quaeritis,
plane quid sentiam enuntiabo apud homines familiarissimos, quod adhuc semper
tacui et tacendum putavi: mihi etiam qui optime dicunt quique id facillime
atque ornatissime facere possunt, tamen, nisi timide ad dicendum accedunt et in
ordienda oratione perturbantur, paene impudentes videntur, - [120] tametsi id accidere non potest; ut enim
quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem variosque eventus
orationis exspectationemque hominum pertimescit; - qui vero nihil potest dignum
re, dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus efficere atque edere, is
mihi, etiam si commovetur in dicendo, tamen impudens videtur; non enim pudendo,
sed non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen effugere debemus; [121] quem vero non
pudet, - id quod in plerisque video hunc ego non reprehensione solum, sed etiam
poena dignum puto. Equidem et in vobis animum
advertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut et exalbescam in
principiis dicendi et tota mente atque artubus omnibus contremiscam;
adulescentulus vero sic initio accusationis exanimatus sum, ut hoc summum
beneficium Q. Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit, simul ac me
fractum ac debilitatum metu viderit." [122] Hic omnes adsensi significare inter sese
et conloqui coeperunt; fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen
non modo non obesset eius orationi, sed etiam probitatis commendatione
prodesset.
|