[XXX]
[134] Tum Crassus
adridens "quid censes," inquit "Cotta, nisi studium et ardorem
quendam amoris? sine quo cum in vita nihil quisquam
egregium, tum certe hoc, quod tu expetis, nemo umquam adsequetur. Neque vero vos ad eam rem video esse cohortandos, quos, cum mihi
quoque sitis molesti, nimis etiam flagrare intellego cupiditate. [135] Sed profecto studia nihil prosunt
perveniendi aliquo, nisi illud, quo eo, quo intendas, ferat deducatque,
cognoris. Qua re quoniam mihi levius quoddam onus
imponitis neque ex me de oratoris arte, sed de hac mea, quantulacumque est,
facultate quaeritis, exponam vobis non quandam aut perreconditam aut valde
difficilem aut magnificam aut gravem orationem consuetudinis meae, qua quondam
solitus sum uti, cum mihi in isto studio versari adulescenti licebat." [136] Tum Sulpicius "o diem, Cotta,
nobis" inquit "optatum! Quod
enim neque precibus umquam nec insidiando nec speculando adsequi potui, ut,
quid Crassus ageret meditandi aut is dicendi causa, non modo videre mihi, sed
ex eius scriptore et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse
adeptos omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros."
|