[XXXII]
[144] Audieram etiam
quae de orationis ipsius ornamentis traderentur, in qua praecipitur primum, ut
pure et Latine loquamur, deinde ut plane et dilucide, tum ut ornate, post ad
rerum dignitatem apte et quasi decore; singularumque rerum praecepta cognoram. [145] Quin etiam, quae maxime propria essent
naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram; nam de actione et de memoria
quaedam brevia, sed magna cum exercitatione praecepta gustaram. In his enim fere rebus omnis istorum artificum doctrina
versatur, quam ego si nihil dicam adiuvare, mentiar; habet enim quaedam quasi ad
commonendum oratorem, quo quidque referat et quo intuens ab eo, quodcumque sibi
proposuerit, minus aberret. [146]
Verum ego hanc vim intellego esse in praeceptis omnibus, non ut ea secuti
oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed, quae sua sponte homines
eloquentes facerent. ea quosdam observasse
atque collegisse; sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex
eloquentia natum; quod tamen, ut ante dixi, non eicio; est enim, etiam si minus
necessarium ad bene dicendum, tamen ad cognoscendum non inliberale. [147] Et exercitatio quaedam suscipienda vobis
est; quamquam vos quidem iam pridem estis in cursu: sed eis, qui ingrediuntur
in stadium, quique ea, quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam
nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari." [148] "Hanc ipsam" inquit Sulpicius
"nosse volumus; ac tamen ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt,
audire cupimus, quamquam sunt nobis quoque non inaudita; verum illa mox; nunc
de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus."
|