[XXXIV]
[154] In cotidianis
autem commentationibus equidem mihi adulescentulus proponere solebam illam
exercitationem maxime, qua C. Carbonem nostrum illum inimicum solitum esse uti
sciebam, ut aut versibus propositis quam maxime gravibus aut oratione aliqua
lecta ad eum finem, quem memoria possem comprehendere, eam rem ipsam, quam
legissem, verbis aliis quam maxime possem lectis, pronuntiarem; sed post
animadverti hoc esse in hoc viti, quod ea verba, quae maxime cuiusque rei
propria quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, si ad
eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem mihi forte
proposuissem: ita, si eisdem verbis uterer, nihil prodesse; si aliis, etiam
obesse, cum minus idoneis uti consuescerem. [155]
Postea mihi placuit, eoque sum usus adulescens, ut summorum oratorum Graecas
orationes explicarem, quibus lectis hoc adsequebar, ut, cum ea, quae legeram
Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis uterer et tamen usitatis, sed
etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo
essent idonea. [156]
Iam vocis et spiritus et totius corporis et ipsius linguae motus et
exercitationes non tam artis indigent quam is laboris; quibus in rebus habenda
est ratio diligenter, quos imitemur, quorum similes velimus esse. Intuendi
nobis sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consuetudine ad
aliquam deformitatem pravitatemque veniamus. [157]
Exercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris
scriptis et alienis; atque in ea exercitatione non sane mihi displicet adhibere,
si consueris, etiam istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte
traditur. Educenda deinde dictio
est ex hae domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem,
in clamorem, in castra atque in aciem forensem; subeundus visus hominum et
periclitandae vires ingeni, et illa conimentatio inclusa in veritatis lucem
proferenda est. [158] Legendi etiam
poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores
eligendi et pervolutandi et exercitationis causa laudandi, interpretandi,
corrigendi, vituperandi [refellendi]; disputandumque de omni re in contrarias
partis et, quicquid erit in quaque re, quod probabile videri possit, eliciendum
[atque dicendum]; [159] perdiscendum ius
civile, cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas, senatoria consuetudo,
disciplina rei publicae, iura sociorum, foedera, pactiones, causa imperi
cognoscenda est; libandus est etiam ex omni genere, urbanitatis facetiarum
quidam lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio. Effudi vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque
patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus
respondisset."
|