[XXXV]
[160] Haec cum Crassus
dixisset, silentium est consecutum, sed quamquam satis eis, qui aderant, ad id,
quod erat propositum, dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse multo
quam ipsi vellent ab eo peroratum. Tum
Scaevola "quid est, Cotta?" inquit "quid tacetis? Nihilne vobis in mentem venit, quod praeterea ab Crasso
requiratis?" [161] "Id me
hercule" inquit "ipsum attendo: tantus enim cursus verborum fuit et
sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem aspexerim, vestigia
ingressumque vix viderim, et tamquam in aliquam locupletem ac refertam domum
venerim, non explicata veste neque proposito argento neque tabulis et signis
propalam conlocatis, sed his omnibus multis magnificisque rebus constructis ac
reconditis; sic modo in oratione Crassi divitias atque ornamenta eius ingeni
per quaedam involucra atque integumenta perspexi, sed ea contemplari cum
cuperem, vix aspiciendi potestas fuit; itaque nec hoc possum dicere, me omnino
ignorare, quid possideat, neque plane nosse atque vidisse." [162] "Quin tu igitur facis idem,"
inquit Scaevola" quod faceres, si in aliquam domum plenam ornamentorum
villamve venisses? Si ea seposita, ut
dicis, essent, tu, qui valde spectandi cupidus esses, non dubitares rogare
dominum, ut proferri iuberet, praesertim si esset familiaris: similiter nunc
petes a Crasso, ut illam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in
loco quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus, in lucem proferat
et suo quidque in loco conlocet." [163]
"Ego vero" inquit Cotta "a te peto, Scaevola: - me enim et hunc
Sulpicium impedit pudor ab homine omnium gravissimo, qui genus huius modi
disputationis semper contempserit, haec, quae isti forsitan puerorum elementa
videantur, exquirere: - sed tu hanc nobis veniam, Scaevola, da, et perfice, ut
Crassus haec, quae coartavit et peranguste refersit in oratione sua, dilatet
nobis atque explicet." [164]
"Ego me hercule" inquit Mucius "antea vestra magis hoc causa
volebam, quam mea; neque enim tanto opere hanc a Crasso disputationem
desiderabam, quanto opere eius in causis oratione delector; nunc vero, Crasse,
mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum iam diu
nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti: formam
enim totius negoti opinione meliorem maioremque video, quam vehementer
probo."
|