Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De oratore IntraText CT - Text |
|
|
[LXVII] [269] Vrbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis severe ludas, cum aliter sentias ac loquare; ut noster Scaevola vola Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum repensum, roganti, ut se in Asiam praefectum duceret "quid tibi vis," inquit "insane? Tanta malorum est multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, si Romae manseris, te paucis annis ad maximas pecunias esse venturum." [270] In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse egregium et Graeco eum verbo appellat eirona; sed, uti ei ferunt, qui melius haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et humanitate omnibus praestitisse. Genus est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum. [271] Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt. Nam sicut quod apud Catonem est - qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur - per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari. [272] Sed redeo ad cetera. Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit "nimium diligentis." [273] Acutum etiam illud est, cum ex alterius oratione aliud excipias atque ille vult; ut Salinatori Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius retinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum recepisse, "quidni" inquit "meminerim? Numquam enim recepissem, nisi tu perdidisses." [274] Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo nobis: homo fatuus, postquam rem habere coepit, est emortuus. Et quid est tibi ista mulier? Vxor. Similis me dius fidius. Et quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |