Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De oratore IntraText CT - Text |
|
|
[XXXVIII] Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam orationem: aut inusitatum verbum aut novatum aut translatum. [153] Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum dignitatem. Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem" aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non rebar" aut "opinabar"; aut alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet. [154] Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec: tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat. Num non vis huius me versutiloquas malitias ... videtis enim et "versutiloquas" et "expectorat" ex coniunctione facta esse verba, non nata; sed saepe vel sine coniunctione verba novantur ut "ille senius desertus," ut "di genitales," ut "bacarum ubertate incurvescere." [155] Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebravit. Nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis. Nam gemmare vitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt. Quod enim declarari vix verbo proprio potest, id translato cum est dictum, inlustrat id, quod intellegi volumus, eius rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo. [156] Ergo hae translationes quasi mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde sumas, illae paulo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt; quarum ego quid vobis aut inveniendi rationem aut genera ponam? [XXXIX] [157] [Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur]; sed ea transferri oportet, quae aut clariorem faciunt rem, ut illa omnia: inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines, fervit aestu pelagus: omnia fere, quo essent clariora, translatis per similitudinem verbis dicta sunt; [158] aut quo significatur magis res tota sive facti alicuius sive consili, ut ille, qui occultantem consulto, ne id, quod ageretur, intellegi posset, duobus translatis verbis similitudine ipsa indicat: quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo. Non numquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud "si telum manu fugit": imprudentia teli missi brevius propriis verbis exponi non potuit, quam est uno significata translato. [159] Hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur quid sit, quod omnes translatis et alienis magis delectentur verbis quam propriis et suis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |