Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De oratore IntraText CT - Text |
|
|
[LX] [224] Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem vox obtinet; quae primum est optanda nobis; deinde, quaecumque erit, ea tuenda. de quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus, quem ad modum voci serviatur: equidem tamen magno opere censeo serviendum; sed illud videtur ab huius nostri sermonis officio non abhorrere, quod, ut dixi paulo ante, plurimis in rebus quod maxime est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam ad vocem obtinendam nihil est utilius quam crebra mutatio; nihil perniciosius quam effusa sine intermissione contentio. [225] Quid, ad auris nostras et actionis suavitatem quid est vicissitudine et varietate et commutatione aptius? Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus est habere fistula qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret." "Audivi me hercule," inquit Catulus "et saepe sum admiratus hominis cum diligentiam tum etiam doctrinam et scientiam." [226] "Ego vero," inquit Crassus "ac doleo quidem illos viros in eam fraudem in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur et ea in civitate ratio vivendi posteritati ostenditur, ut eorum civium, quos nostri patres non tulerunt, iam similis habere cupiamus." "Mitte, obsecro," inquit "Crasse," Iulius "sermonem istum et te ad Gracchi fistulam refer; cuius ego nondum plane rationem intellego." |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |