123b.
Is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare
orationem. Quod cum
statuerit, tum ut quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec
grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et aequalis oratio.
124.
Principia verecunda, nondum elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad
offensionem adversarii vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles
nec historico sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide. Dein si tenuis
causa est, tum etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo,
idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.
125.
Cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se
latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut volet, id
est ut causae natura et ratio temporis postulabit. Sed erit duplex eius omnis ornatus ille
admirabilis, propter quem ascendit in tantum honorem eloquentia. Nam cum omnis
pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut
elegans excidat, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae:
quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci
appellant thesin, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem
auxesis est nominata.
126. Quae etsi
aequabiliter toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis
maxime excellet; qui communes sunt appellati eo quod videntur multarum idem
esse causarum, sed proprii singularum esse debebunt. At vero illa pars
orationis, quae est de genere universo, totas causas saepe continet. Quicquid
est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece krinomenon
dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti
de universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur, quod quaeri coniectura
solet.
127. Dicetur autem non
Peripateticorum more -- est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab
Aristotele constituta -- , sed aliquanto nervosius et ita de re communia
dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversarios aspere.
Augendis vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere possit
oratio; quod [et] inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur vel
amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando.
|