128. Duo
restant enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciunt. Quorum alterum est, quod Graeci ethikon
vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum;
alterum, quod idem pathetikon nominant, quo perturbantur animi et concitantur,
in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum, ad benevolentiam
conciliandam paratum; hoc vehemens incensum incitatum, quo causae eripiuntur:
quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.
129. Quo genere nos
mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu saepe adversarios
de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit
Hortensius; a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit;
nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere,
subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret.
130. Quid ego de
miserationibus loquar? Quibus eo sum usus pluribus quod, etiam si plures
dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere
non ingenio sed dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt -- me [enim]
ipsum paenitet quanta sint -- , sed apparent in orationibus, etsi carent libri
spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur quam cum leguntur
videri solent.
|