131. Nec
vero miseratione solum mens iudicum permovenda est -- qua nos ita dolenter uti
solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa
excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione
complerimus forum -- , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur,
invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret
metuat, laetetur doleat; qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit
exempla, mitiorum defensiones meae.
132. Nullo
enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non
temptatus sit, -- dicerem perfectum, si ita iudicarem, nec in veritate crimen
arrogantiae extimescerem; sed, ut supra dixi, nulla me ingeni sed magna vis
animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is qui audiret incenderetur,
nisi ardens ad eum perveniret oratio. Uterer exemplis domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis vel Latinis,
si ulla reperirem, vel Graecis, si deceret. Sed Crassi perpauca sunt nec ea
iudiciorum, nihil Antoni, nihil Cottae, nihil Sulpici; dicebat melius quam
scripsit, Hortensius.
133. Verum haec vis, quam
quaerimus, quanta sit suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla
sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in
Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam
adgressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam quae est insita in
mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiratur quidem.
|