134. Sed
iam forma [ipsa] restat et charakter ille qui dicitur; qui qualis esse debeat
ex his quae supra dicta sunt intellegi potest. Nam et singulorum verborum et conlocatorum lumina
attigimus; quibus sic abundabit, ex ore nullum nisi aut elegans aut grave
exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter
similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus
cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et reliqua ex
conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationi;
sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur
insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
135. Eadem ratio est
horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia: cum aut duplicantur
iteranturque verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur
saepius oratio aut in idem conicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum
aut idem ad extremum refertur aut continenter unum verbum non in eadem sententia
ponitur; aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt; aut cum sunt
contrariis relata contraria; aut cum gradatim sursum versus reditur; aut cum
demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur; aut cum aliquid praetereuntes
cur id faciamus ostendimus; aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi
reprehendentes; aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel questionis;
aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.
136. Sed
sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes
utitur, sunt qui putent idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et
vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur; nec
quicquam est aliud dicere nisi omnis aut certe plerasque aliqua specie
inluminare sententias: quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet
nominibus uti aut exemplis? Tantum modo notetur locus.
|