140. Sed
haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem quam volumus
aspirare non possunt. De quo cum mihi deinceps viderem esse dicendum,
etsi movebant iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur perturbabar
magis. Occurrebat enim posse reperiri non invidos solum, quibus referta sunt
omnia, sed fautores etiam laudum mearum, qui non censerent eius viri esse, de
cuius meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo Romano quanta
de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa mandare. Quibus si nihil
aliud responderem nisi me M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset
excusatio, cum et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta
petenti satis facere voluissem.
141.
Sed si profiterer -- quod utinam possem! -- Me studiosis dicendi praecepta et
quasi vias quae ad eloquentiam ferrent traditurum, quis tandem id iustus rerum
existimator reprehenderet? Nam quis umquam dubitavit quin in re publica nostra
primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, secundas iuris
scientia? Cum in altera gratiae, gloriae, praesidi plurimum esset, in altera
praescriptionum cautionumque praeceptio, quae quidem ipsa auxilium ab
eloquentia saepe peteret, ea vero repugnante vix suas regiones finisque
defenderet.
142.
Cur igitur ius civile docere semper pulchrum fuit hominumque clarissimorum
discipulis floruerunt domus: ad dicendum si quis acuat aut adiuvet in eo iuventutem,
vituperetur? Nam si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate
eloquentia; sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam iuvat universam
rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est aut quod posse
pulcherrimum est id non gloriosum est docere?
|