143.
"At alterum factitatum est, alterum novum." Fateor; sed
utriusque rei causa est. Alteros enim respondentes audire sat erat, ut ei qui
docerent nullum sibi ad eam rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et
discentibus satis facerent et consulentibus; alteri, cum domesticum tempus in
cognoscendis componendisque causis, forense in agendis, reliquum in sese ipsis
reficiendis omne consumerent, quem habebant instituendi aut docendi locum?
Atque haud scio an plerique nostrorum oratorum [contra atque nos] ingenio plus
valuerint quam doctrina; itaque illi dicere melius quam praecipere, nos contra
fortasse possumus.
144.
"At dignitatem docere non habet." Certe, si quasi in ludo; sed
si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando, si interdum etiam
una legendo, audiendo, nescio [cur] cum docendo etiam aliquid aliquando [si]
possis meliores facere, cur nolis? An
quibus verbis sacrorum alienatio fiat docere honestum est, [ut est]: quibus
ipsa sacra retineri defendique possint non honestum est?
145. "At ius
profitentur etiam qui nesciunt; eloquentiam autem illi ipsi qui consecuti sunt
tamen ea se valere dissimulant." Propterea quod prudentia hominibus grata
est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod
dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa
turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere?
146a. Ac fortasse
ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui enim possem, cum
[et] afuissem domo adulescens et horum studiorum causa maria transissem et
doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse inessent in
sermone nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra legerentur,
dissimulare me didicisse? Quid [erat cur] probarem nisi quod parum fortasse
profeceram?
|